- CEPE
- CEPEolerum solum, crescit, Lunâ decrescente: quocirca abstinuisse ab eius usu Sacerdotes Aegyptios, tradit Plut. l. de Isids et Osir. Qua de re sic A. Gellius, l. 20. c. 8. Caepe revirescit et congerminat decedente Lunâ, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt Sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae caepe non edunt: quia solum olerum vices minuendi et augendi habeat contrarias. Vide Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 19. Unde Iuvenalis, Sat. 15. v. 9.Porrum et caepe nefas violentô frangere morsu.Imo inter Deos Aegyptiorum Prudentius recenset contra Symmachum, l. 2. v. 466.Porrum et cepe Deos imponere nubibus ausi.Pelusiotarum inprimis, Lucianus Iov. Trag. Ι᾿δίᾳ Μεμφιταῖς μὲν ὃ βοῦς Θεὸς, Πελουςιώταις δὲ κρόμμυον, Coeterum privatim Memphitis quidem bos Deus est, Pelusiotis vero cepe. Quo respiciens Hieronymus, adv. Iovinian. l. 2. Impelle, air, si vales, Pelusiotem, ut manducet cepe. Et Commentar. in Esai. c. 46. Ut tanceam de formindoloso et horrido cepe: et crepitu ventris inflati, quae Pelusiaca religio est. Vide Pfannerum, System. Theol. Gentil. c. 1. §. 1. Coeterum Graeci in allio et cepe κεφαλην` vocant id, quod omnes nucleos comprehendit; aliquando tamen et nucleum solum, quem et γελγίδα, et ἄγλιθα et κόκκον et ῥᾶγα quoque dixêre. Latinis tallae, folliculi caeparum, ex Graeco θύλλης, quae ἐλυτρὸν significat. Quia autem eôdem folliculô, quô cepae caput velatur, etiam magna pars caulis integitur, hinc tallam, pro caule cepae, posuit Columella, l. 11. c. 3. Lucilius tamen tallas a caepis distinguere videtur hôc versu.Flebile caepe simul lacrimosaeque ordine tallae.Ubi quod capitatum est, vocat caepe, caules getiorum tallas, quae capitata non sunt. Sic duo genera caepitû, ut porri. Galli rusticô sermone civas hodie vocant, dictione ex cepa derortâ, quae capitatae non sunt. Et plane sunt Graecorum γήθυα; cibullas alii vocant, i. c. capullas, quae sunt γηθυλλίδες, etc. Inter caepitia porro, eas caepas, quae simplex caput habent, nec subolibus adgnatis propagantur, Graecos μονοκέφαλα vocare et μονόκοκκα, Latinos rusticos uniones, diximus supra. Plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 1168. et seqq. de ritu vero, caepicio capillo fulguritaexptandi, Numae Pompilio a Iove tradito, Arnobium adv. Gentes, l. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.